CHARSAN

CHARSAN
CHARSAN
apud Alkazuinium Arabem, animal est haedi staturâ, ad cursum agile, unum in capite cornu habens, ut cornu monocerotis, pernicitate pedum super omnes feras, in Segestanae et Bulgariae silvis: Damir ungues Leonis ei addit, refertque nullâ ratione a venatoribus capi posse, nisi virgo ei incorrupta obiciatur, in cuius gremio requiescens soporetur. Vide quoque Isidorum, Originum l. 12. c. 2. Eustathium, in Hexaem. p. 40. Petrum Damianum, l. 2. Ep. 18. Albertum M. Tzetzem, Chiliad. 5. c. 7. Alios. Cui fabulae toties iactatae et tot modis interpolatae, dedit occasionem, quod Veteres monocerotem scripserant, solitarium esse animal, et marem a femina plerumque dissidere: certô tamen anni tempore feminae amore mansuescere et cum illa pasci, Aelian. Histor. l. 16. c. 20. et Phile, c. 36. Itaque ad puellas transsatum est, quod a veterib. de femina monocerotis traditum fuerat. Pertinet ad Borealem hunc monocerotem, quae citat Gesnerus, c. de Oryge, ex Epistola Antonii Schnebergeri, de rupicapris unicornibus, Polon. Skalnakoza, in Carpatho monte, versus Russiam Transsylvaniamque, degere solitis, unde Cracoviam, in Aulam Regiam, a venatoribus saepe deferantur, vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 26.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • MONOCEROS — I. MONOCEROS Latin. Unicornu, animal quadrupes unicô cornn prodigiosae longitudinis maximique pretii insigne: quod in India Nubiaque reperiri nonnullitradunt. Sed qui de eo scribunt, sibi non constant, nec ullus Graecorum Romanorumque id animal… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”